QUO PRIMUM tempore ad Apostolatus apicem assumpti fuimus, ad ea libenter
animum, viresque nostras intendimus, et cogitationes omnes direximus,
quae ad Ecclesiasticum purum retinendum cultum pertinerent, eaque
parare, et Deo ipsoadjuvante, omni adhibito studio efficere contendimus.
Cumque
inter alia sacri Tridentini Concilii decreta, Nobis statuendum esset de
sacris libris, Catechismo, Missali et Breviario edendis atque
emendandis: edito jam, Deo ipso annuente, ad populi eruditionem
Catechismo, et ad debitas Deopersolvendas laudes Breviario castigato,
omnino, ut Breviario Missale responderet, ut congruum est et conveniens
(cum unum in Ecclesia Dei psallendi modum, unum Missae celebrandae ritum
esse maxime deceat), necesse jam videbatur, ut, quod reliquum in hac
parte esset, de ipso nempe Missali edendo, quam primum cogitaremus.
Quare
eruditis delectis viris onus hoc demandandum duximus: qui quidem,
diligenter collatis omnibus cum vetustis Nostrae Vaticanae Bibliothecae,
aliisque undique conquisitis, emendatis atque incorruptis codicibus;
necnon veterumconsultis ac probatorum auctorum scriptis, qui de sacro
eorumdem rituum instituto monumenta Nobis reliquerunt, ad pristinam
Missale ipsum sanctorum Patrum normam ac ritum restituerunt.
Quod
recognitum jam et castigatum, matura adhibita consideratione, ut ex hoc
instituto, coeptoque labore, fructus omnes percipiant, Romae quam
primum imprimi, atque impressum edi mandavimus: nempe ut sacerdotes
intelligant, quibusprecibus uti, quos ritus, quasve caeremonias in
Missarum celebratione retinere posthac debeant.
Ut autem a
sacrosancta Romana Ecclesia, ceterarum ecclesiarum matre et magistra,
tradita ubique amplectantur omnes et observent, ne in posterum perpetuis
futuris temporibus in omnibus Christiani orbis Provinciarum
Patriarchalibus,Cathedralibus, Collegiatis et Parochialibus,
saecularibus, et quorumvis Ordinum, monasteriorum, tam virorum, quam
mulierum, etiam militiarum regularibus, ac sine cura Ecclesiis vel
Capellis, in quibus Missa conventualis alta voce cumChoro, aut demissa,
celebrari juxta Romanae Ecclesiae ritum consuevit vel debet alias quam
juxta Missalis a nobis editi formulam decantetur, aut recitetur, etiamsi
eaedem Ecclesiae quovis modo exenptae, Apostolicae Sedis
indulto,consuetudine, privilegio, etiam juramento, confirmatione
Apostolica, vel aliis quibusvis facultatibus munitae sint; nisi ab ipsa
prima institutione a Sede Apostolica adprobata, vel consuetudine, quae,
vel ipsa institutio super ducentos annosMissarum celebrandarum in eisdem
Ecclesiis assidue observata sit: a quibus, ut praefatam celebrandi
constitutionem vel consuetudinem nequaquam auferimus; sic si Missale
hoc, quod nunc in lucem edi curavimus, iisdem magis placeret,
deEpiscopi, vel Praelati. Capitulique universi consensu, ut quibusvis
non obstantibus, juxta illud Missas celebrare possint, permittimus; ex
aliis vero omnibus Ecclesiis praefatis eorumdem Missalium usum tollendo,
illaque penitus et omniorejiciendo, ac huic Missali nostro nuper
editio, nihil unquam addendum, detrahendum, aut immutandum esse
decernendo, sub indignationis nostrae poena, hac nostra perpetuo
valitura constitutione statuimus et ordinamus.
Mandantes ac
districte omnibus et singulis Ecclesiarum praedictarum Patriarchis,
Administratoribus, aliisque personis quacumque Ecclesiastica dignitate
fulgentibus, etiamsi Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinales, aut cujusvis
alterius graduset praeeminentiae fuerint, illis in virtute sanctae
obedientiae praecipientes, ut ceteris omnibus rationibus et ritibus ex
aliis Missalibus quantumvis vetustis hactenus observari consuetis, in
posterum penitus omissis, ac plane rejectis, Missam juxtaritum, modum,
ac normam, quae per Missale hoc a Nobis nunc traditur, de antent ac
legant; neque in Missae celebratione alias caelemonias, vel preces, quam
quae hoc Missali continentur, addere vel recitare praesumant.
Atque
ut hoc ipsum Missale in Missa decantanda, aut recitanda in quibusvis
Ecclesiis absque ullo conscientiae scrupulo, aut aliquarum poenarum,
sententiarum et censurarum incursu, posthac omnino sequantur, eoque
libere et licite utipossint et valeant, auctoritate Apostoloca, tenore
praesentium, etiam perpetuo concedimus et indulgemus.
Neve
Praesules, Administratores, Canonici, Capellani et alii quocumque nomine
nuncupati Presbyteri saeculares, aut cujusvis Ordinis regulares, ad
Missam aliter quam a nobis statutum est, celebrandam teneantur: neque ad
Missale hocimmutandum a quolibet cogi et compelli, praesentesve
litterae ullo unquam tempore revocari, aut moderari possint, sed firmae
semper et validae in suo exsistant robore, similiter statuimus et
declaramus. Non obstantibus praemissis, acconstitutionibus, et
ordinationibus Apostolicis, ac in Provincialibus et Synodalibus
Conciliis editis generalibus, vel specialibus constitutionibus, et
ordinationibus, nec non Ecclesiarum praedictarum usu, longissima et
immemorabilipraescriptione, non tamen supra ducento annos, roborato,
statutis et consuetudinibus contrariis quibuscumque.
Volumus
autem et eadem auctoritate decernimus, ut post hujus nostrae
constitutionis, ac Missalis editionem, qui in Romana adsunt Curia
Presbyteri post mensem; qui vero intra montes, post tres; et qui ultra
montes incolunt, post sex menses, aut cum primum illis Missale hoc
venale propositum fuerit, juxta illud Missam decantare, vel legere
teneantur.
Quod ut ubique terrarum incorruptum, ac mendis et
erroribus purgatum praeservetur, omnibus in nostro et Sanctae Ecclesiae
Romanae Domino mediate, vel immeditate subjecto commorantibus
impressoribus, sub amissionis librorum, accentum ducatorum auri Camerae
Apostoliae ipso facto applicandorum: aliis vero in quacumque orbis parte
consistentibus, sub excommunicationis latae sententiae, et aliis
arbitrari nostri poenis, ne sine nostra vel speciali ad id
ApostoliciCommissarii in eisdem partibus a nobis constituendi, licentia,
ac nisi per eumdem Commissarium eidem impresspri Missalis exemplum, ex
quo aliorum imprimendorum ab ipso impressore erit accipienda norma, cum
Missali in Urbesecundum magnum impressionem impresso collatum fuisse, et
concordare, nec in ullo penitus discrepare prius plena fides facta
fuerit, imprimere, vel proponere, vel recipere ullo modo audeant, vel
praesumant, auctoritate Apostolica et tenorepraesentium similibus
inhibemus.
Verum, quia difficile esset praesentes litteras ad
quaeque Christiani orbis loca deferri, ac primo quoque tempore in omnium
notitiam perferri, illas ad Basilicae Principis Apostolorum, ac
Cancellariae Apostolicae, et in acie Campi Florae demore publicari et
affigi, ac earumdem litterarum exemplis etiam impressis, ac manu
alicujus publici tabellionis subscriptis, nec non sigillo personae in
dignitate Ecclesiastica constitutae munitis, eamdem prorsus indubitatam
fidem ubiquegentium et locorum, haberi praecipimus, quae praesentibus
haberetur, si ostenderentur vel exhiberentur.
Nulli ergo omnio
hominum liceat hanc paginam nostrae permissionis, statuti, ordinationis,
mandati, praecepti, concessionis, indulti, declarationis, voluntatis,
decreti et inhibitionis infringere, vel ei ausu temeratio contraire.
Si
quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei,
ac beatorum Patri et Pauli Apostolorum ejus se noverit incursurum.
Datum
Romae apud S. Petrum, anno Incarnationis Dominicae millesimo
quingentesimo septuagesimo, pridie Idus Julii, Pontificatus nostri anno
quinto.
H. Cumin Caesar Glorierius
Anno a
Nativitate Domini 1570, Indict. 13, die vero 19 mensis Julii,
Pontificatus sanctissimi in Christo Patris et D. N. Pii divina
providentia Papae V anno ejus quinto, retroscriptae litterae publicatae
et affixae fuerunt ad valvas BasilicaePrincipis Apostolorum, ac
Cancellariae Apostolicae, et in acie Campi Florae, ut moris est, per nos
Joannem Andream Rogerium et Philibertum Cappuis Cursores.
Scipio de Octavianis,
Magister Cursorum.